- HYSTASPES
- I.HYSTASPESDarii Persarum Regis fil. ex Atossa Cyri filia Herod. l. 7. c. 64. Fuit et ante hunc alter eodem nomine Arsamenis fil. et iam dicti Darii pater, ex Achaemenis stirpe, de quo Herod. l. 2.Unde Darius is perpetuo Darius Hyspasis fil. apud Historicos appellari solet, qui quomodo post Magos occisos, ad Persarum regnum pervenerit, notum est. Nempe illi, cum unus ex coniutatis eslet de regno sollicito, equi custos ait, si res ea victoriam moraretur, nihil negotii superesse: Ita autem inter se pacti erant, ut die statutâ omnes equos ante regiam primo mane producerent: et cuius equus inter solis ortum hinnitum primus edidislet, is Rex esset. Equiso ergo equum pridie constitutam diem in eo loco equae admittit, qui postero die, cognito loco, ex desiderio feminae, faustum hero hinnitum edidit. Eundem Darium Assuerum Esrae et Philonis esse, sunt qui volunt, cum de illo Herod. narrat, Aslyriam eum et Babylonem recuperâse, quod de Assuero praefati auctores tradunt. Idem Herod. l. 3. c. 70. Artistanam illi concubinam tribuit, quae appellatio non multum ab Esterae nomine abludit. Celes quoque Darius hic dictus, unde eius Epitaphium tale fertur: Celes, i. e. eques et sagittarius optimus fui: Et ultimo Dario Alex. Mag. hoc nomine illusit, Ep. ad eum inscribens, Rex Alexander Dario Celeti. Alludendo nimirum ad Darii Hystaspis Historiam, qui euqi hinnientis auspicio Persarum Rex evasit. Vide Freinshem. Notis in Curt. l. 4. c. 5.II.HYSTASPEScelebris in Iustini Mart. Clem. Alexandrini et Lactantii scriptis, Gentilium vates, aliter Hydaspes, quam vocem supra vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.